Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nil ego peccavi; tua te bona cognita produnt
  2. si, quod es, appares, culpa soluta mea est.
  3. nec tamen officium nostro tibi carmine factum
  4. principe tam iusto posse nocere puto.
  5. ipse pater patriae—quid enim est civilius illo?-
  6. sustinet in nostro carmine saepe legi,
  7. nec prohibere potest, quia res est publica Caesar,
  8. et de communi pars quoque nostra bono est.
  9. Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum,
  10. seque celebrari quolibet ore sinit,
  11. causa tua exemplo superorum tuta duorum est,
  12. quorum hic aspicitur, creditur ille deus.
  13. ut non debuerim, tamen hoc ego crimen habebo :
  14. non fuit arbitri! littera nostra tui.
  15. nec nova, quod tecum loquor, est iniuria nostra,
  16. incolumis cum quo saepe locutus era.
  17. quo vereare minus ne sim tibi crimen amicus,
  18. invidiam, siqua est, auctor habere potest,
  19. nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis—
  20. hoc certe noli dissimulare—pater,