Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. materiamque tuis tristem virtutibus imple:
  2. ardua per praeceps gloria vadit iter.
  3. Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset?
  4. publica virtutis per mala facta via est.
  5. ars tua, Tiphy, iacet, si non sit in aequore fluctus:
  6. si valeant homines, ars tua, Phoebe, iacet.
  7. quae latet inque bonis cessat non cognita rebus,
  8. apparet virtus arguiturque malis.
  9. dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque
  10. conspicuum pietas qua tua tollat, habet.
  11. utere temporibus, quorum nunc munere facta est [*](ficta est vel freta es: facta est Ehwald)
  12. et patet in laudes area lata tuas.
  1. O qui, nominibus cum sis generosus avorum,
  2. exsuperas morum nobilitate genus,
  3. cuius inest animo patrii candoris imago,
  4. non careat nervis [*](numeris σ ) candor ut iste suis,
  5. cuius in ingenio est patriae facundia linguae,
  6. qua prior in Latio non fuit ulla foro—
  7. quod minime volui, positis pro nomine signis
  8. dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis.