Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tempus ubi est illud, quo te iactare solebas
  2. coniuge, nec nomen dissimulare viri?
  3. tempus ubi est, quo te [*](illud quo te vel illud nisi non vis vel illud quo ni (non) fugis corr. σ )—nisi non vis illa referri—
  4. et dici, memini, iuvit et esse meam?
  5. utque proba dignum est, omni tibi dote placebam:
  6. addebat veris multa faventis amor.
  7. nec, quem praeferres—ita res tibi magna videbar—
  8. quemque tuum malles esse, vir alter erat.
  9. nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta; tuusque
  10. non debet dolor hinc, debet abesse pudor,
  11. cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu,
  12. num legis Euadnen erubuisse viro?
  13. nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes,
  14. ipse suis Phaëthon infitiandus erat.
  15. nec Semele Cadmo facta est aliena parenti,
  16. quod precibus periit ambitiosa suis.
  17. nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus,
  18. purpureus molli fiat in ore pudor.
  19. sed magis in curam nostri consurge tuendi,
  20. exemplumque mihi coniugis esto bonae,