Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes,
- ipse suis Phaëthon infitiandus erat.
- nec Semele Cadmo facta est aliena parenti,
- quod precibus periit ambitiosa suis.
- nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus,
- purpureus molli fiat in ore pudor.
- sed magis in curam nostri consurge tuendi,
- exemplumque mihi coniugis esto bonae,
- materiamque tuis tristem virtutibus imple:
- ardua per praeceps gloria vadit iter.
- Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset?
- publica virtutis per mala facta via est.
- ars tua, Tiphy, iacet, si non sit in aequore fluctus:
- si valeant homines, ars tua, Phoebe, iacet.
- quae latet inque bonis cessat non cognita rebus,
- apparet virtus arguiturque malis.
- dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque
- conspicuum pietas qua tua tollat, habet.
- utere temporibus, quorum nunc munere facta est [*](ficta est vel freta es: facta est Ehwald)
- et patet in laudes area lata tuas.