Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et cinis in tumulo positus iacuisset avito,
  2. tactaque nascenti corpus haberet humus;
  3. denique, ut et vixi, sine crimine mortuus essem.
  4. nunc mea supplicio vita pudenda suo est.
  5. me miserum, si tu, cum dicens exulis uxor,
  6. avertis vultus et subit ora rubor!
  7. me miserum, si turpe putas mihi nupta videri!
  8. me miserum, si te iam pudet esse meam!
  9. tempus ubi est illud, quo te iactare solebas
  10. coniuge, nec nomen dissimulare viri?
  11. tempus ubi est, quo te [*](illud quo te vel illud nisi non vis vel illud quo ni (non) fugis corr. σ )—nisi non vis illa referri—
  12. et dici, memini, iuvit et esse meam?
  13. utque proba dignum est, omni tibi dote placebam:
  14. addebat veris multa faventis amor.
  15. nec, quem praeferres—ita res tibi magna videbar—
  16. quemque tuum malles esse, vir alter erat.
  17. nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta; tuusque
  18. non debet dolor hinc, debet abesse pudor,
  19. cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu,
  20. num legis Euadnen erubuisse viro?