Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. O qui, nominibus cum sis generosus avorum,
  2. exsuperas morum nobilitate genus,
  3. cuius inest animo patrii candoris imago,
  4. non careat nervis [*](numeris σ ) candor ut iste suis,
  5. cuius in ingenio est patriae facundia linguae,
  6. qua prior in Latio non fuit ulla foro—
  7. quod minime volui, positis pro nomine signis
  8. dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis.
  9. nil ego peccavi; tua te bona cognita produnt
  10. si, quod es, appares, culpa soluta mea est.
  11. nec tamen officium nostro tibi carmine factum
  12. principe tam iusto posse nocere puto.
  13. ipse pater patriae—quid enim est civilius illo?-
  14. sustinet in nostro carmine saepe legi,
  15. nec prohibere potest, quia res est publica Caesar,
  16. et de communi pars quoque nostra bono est.
  17. Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum,
  18. seque celebrari quolibet ore sinit,
  19. causa tua exemplo superorum tuta duorum est,
  20. quorum hic aspicitur, creditur ille deus.