Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris ;
  2. non es? at [*](ut: at Bentley) amisso coniuge digna fores.
  3. tu vero tua damna dole, mitissima coniunx,
  4. tempus et a nostris exige triste malis,
  5. Aeque meos casus: est quaedam flere voluptas;
  6. expletur lacrimis egeriturque dolor,
  7. atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset
  8. mors mea, morte fores sola relicta mea!
  9. spiritus hic per te patrias exisset in auras,
  10. sparsissent lacrimae pectora nostra piae,
  11. supremoque die notum spectantia caelum
  12. texissent digiti lumina nostra tui,
  13. et cinis in tumulo positus iacuisset avito,
  14. tactaque nascenti corpus haberet humus;
  15. denique, ut et vixi, sine crimine mortuus essem.
  16. nunc mea supplicio vita pudenda suo est.
  17. me miserum, si tu, cum dicens exulis uxor,
  18. avertis vultus et subit ora rubor!
  19. me miserum, si turpe putas mihi nupta videri!
  20. me miserum, si te iam pudet esse meam!