Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et veniunt aestus, et nox inmensa videtur,
  2. fessaque iactati corporis ossa dolent?
  3. non equidem dubito, quin haec et cetera fiant,
  4. detque tuus maesti signa doloris amor,
  5. nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum
  6. Hectora Thessalico vidit ab axe rapi.
  7. quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum,
  8. affectum quem te mentis habere velim.
  9. tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris ;
  10. non es? at [*](ut: at Bentley) amisso coniuge digna fores.
  11. tu vero tua damna dole, mitissima coniunx,
  12. tempus et a nostris exige triste malis,
  13. Aeque meos casus: est quaedam flere voluptas;
  14. expletur lacrimis egeriturque dolor,
  15. atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset
  16. mors mea, morte fores sola relicta mea!
  17. spiritus hic per te patrias exisset in auras,
  18. sparsissent lacrimae pectora nostra piae,
  19. supremoque die notum spectantia caelum
  20. texissent digiti lumina nostra tui,