Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias,
  2. altera Sidonias, utraque sicca, rates,
  3. omnia cum summo positae videatis in axe,
  4. et maris occiduas non subeatis aquas,
  5. aetheriamque suis cingens amplexibus arcem
  6. vester ab intacta circulus extet humo,
  7. aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam
  8. dicitur Iliades transiluisse Remus,
  9. inque meam nitidos dominam convertite vultus,
  10. sitque memor nostri necne, referte mihi.
  11. ei mihi, cur timeam? quae sunt manifesta, requiro.
  12. cur iacet [*](latet vel labat: iacet Ehwald) ambiguo spes mea mixta metu?
  13. crede, quod est et vis, ac desine tuta vereri,
  14. deque fide certa sit tibi certa fides,
  15. quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae,
  16. non mentitura tu tibi voce refer,
  17. esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est,
  18. quodque potest, secum nomen habere tuum
  19. vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret,[*](praesentibus haeret)
  20. teque remota procul, si modo vivit, amat.