Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. inde pet es arcem et delubra faventia votis,
  2. et dabitur merito laurea vota Iovi.
  3. haec ego summotus qua possum mente videbo :
  4. erepti nobis ius habet illa loci :
  5. illa per inmensas spatiatur libera terras,
  6. in caelum celeri pervenit illa via [*](fuga),
  7. illa meos oculos mediam deducit in urbem,
  8. immunes tanti nec sinit esse boni;
  9. invenitque animus, qua currus spectet eburnos;
  10. sic certe in patria per breve tempus ero,
  11. vera tamen capiet populus spectacula felix,
  12. laetaque erit praesens cum duce turba suo.
  13. at mihi fingendo tantum longeque remotis
  14. auribus hic fructus percipiendus erit,
  15. atque procul Latio diversum missus in orbem
  16. qui narret cupido, vix erit, ista mihi.
  17. is quoque iam serum referet veteremque triumphum:
  18. quo tamen audiero tempore, laetus ero.
  19. illa dies veniet, mea qua lugubria ponam,
  20. causaque privata publica maior erit.