Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. felices ambo tempestiveque sepulti,
  2. ante diem poenae quod periere
  3. meae! me quoque felicem, quod non viventibus illis
  4. sum miser, et de me quod doluere nihil!
  5. si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, [*](restant)
  6. et gracilis structas effugit umbra rogos,
  7. fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,
  8. et sunt in Stygio crimina nostra foro,
  9. scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est)
  10. errorem iussae, non scelus, esse fugae.
  11. Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,
  12. pectora, quae vitae quaeritis acta meae.
  13. iam mihi canities pulsis melioribus annis
  14. venerat, antiquas miscueratque comas,
  15. postque meos ortus Pisaea vinctus oliva
  16. abstulerat deciens praemia victor eques,
  17. cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas
  18. quaerere me laesi principis ira iubet.
  19. causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae
  20. indicio non est testificanda meo.