Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quid referam comitumque nefas famulosque nocentes?
  2. Ipsa [*](ipseque) multa tuli non leviora fuga.
  3. indignata malis mens est succumbere seque
  4. praestitit invictam viribus usa suis;
  5. oblitusque mei ductaeque per otia vitae
  6. insolita cepi temporis arma manu;
  7. totque tuli terra casus pelagoque quot inter
  8. occultum stellae conspicuumque polum.
  9. tacta mihi tandem longis erroribus acto
  10. iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
  11. hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis,
  12. tristia, quo possum, carmine fata levo.
  13. quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures,
  14. sic tamen absumo decipioque diem.
  15. ergo quod vivo duosque laboribus obsto,
  16. nec me sollicitae taedia lucis habent,
  17. gratia. Musa, tibi: nam tu solacia praebes,
  18. tu curae requies, tu medicina venis.
  19. tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro,
  20. in medioque mihi das Helicone locum;