Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et tenuit nostras numerosus Horatius aures;
  2. dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
  3. Vergilium vidi tantum : nec avara Tibullo
  4. tempus amicitiae fata dedere meae.
  5. successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi;
  6. quartus ab his sene temporis ipse fui.
  7. utque ego maiores, sic me coluere minores,
  8. notaque non tarde facta Thalia mea est.
  9. carmina cum primum populo iuvenalia legi,
  10. barba resecta mihi bisve semelve fuit.
  11. moverat ingenium totam cantata per urbem
  12. nomine non vero dicta Corinna mihi.
  13. multa quidem scripsi, sed, quae vitiosa putavi,
  14. emendaturis ignibus ipse dedi.
  15. tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi,
  16. iratus studio carminibusque meis.
  17. molle Cupidineis nec inexpugnabile telis
  18. cor mihi, quodque levis causa moveret, erat.
  19. cum tamen hic essem minimoque accenderer igni,
  20. nomine sub nostro fabula nulla fuit.