Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. induiturque umeris [*](humeros) cum lato purpura clavo,
  2. et studium nobis, quod fuit ante, manet.
  3. iamque decem vitae frater geminaverat annos,
  4. cum perit, et coepi parte carere mei.
  5. cepimus et tenerae primos aetatis honores,
  6. eque [*](hecque vel deque) viris quondam pars tribus una fui.
  7. curia restabat . clavi mensura coacta est,
  8. maius erat nostris viribus illud onus.
  9. nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,
  10. sollicitaeque fugax ambitionis eram,
  11. et petere Aoniae suadebant tuta sorores
  12. otia, iudicio semper amata meo.
  13. temporis illius colui fovique poëtas,
  14. quotque aderant vates, rebar adesse deos.
  15. saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,
  16. quaeque nocet [*](nocens vel necet) serpens, quae iuvat [*](iuvet) herba. Macer.
  17. saepe suos solitus recitare Propertius ignes,
  18. iure sodalicii, quo [*](qui) mihi iunctus erat.
  19. Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis
  20. dulcia convictus membra fuere mei.