Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. paene mihi puero nec digna nec utilis uxor
  2. est data, quae tempus per breve nupta fuit.
  3. illi successit, quamvis sine crimine coniunx,
  4. non tamen in nostro firma futura toro.
  5. ultima, quae mecum seros permansit in annos;
  6. sustinuit coniunx exulis esse viri.
  7. filia me mea bis prima fecunda iuventa,
  8. sed non ex uno coniuge, fecit avum.
  9. et iam complerat genitor sua fata novemque
  10. addiderat lustris altera lustra novem.
  11. non aliter flevi, quam me fleturus ademptum
  12. ille fuit. Matri [*](matrix vel matri σ ) proxima busta tuli.
  13. felices ambo tempestiveque sepulti,
  14. ante diem poenae quod periere
  15. meae! me quoque felicem, quod non viventibus illis
  16. sum miser, et de me quod doluere nihil!
  17. si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, [*](restant)
  18. et gracilis structas effugit umbra rogos,
  19. fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,
  20. et sunt in Stygio crimina nostra foro,