Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nam rate, quae cura pugnacis facta Minervae
  2. per non temptatas prima cucurrit aquas,
  3. impia desertum fugiens Medea parentem
  4. dicitur his remos applicuisse vadis.
  5. quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto,
  6. hospes, ait, nosco, Colchide, vela, venit.
  7. dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis,
  8. dum sequitur celeres ancora tracta manus,
  9. conscia percussit meritorum pectora Colchis
  10. ausa atque ausura multa nefanda manu;
  11. et, quamquam superest ingens audacia menti,
  12. pallor in attonitae virginis ore fuit.
  13. ergo uni prospexit venientia vela tenemur,
  14. et pater est aliqua fraude morandus ait.
  15. dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus,
  16. ad fratrem casu lumina flexa tulit.
  17. cuius ut ornata est praesentia, vicimus inquit:
  18. hic mihi morte sua causa salutis erit.
  19. protinus ignari nec quicquam tale timentis
  20. innocuum rigido perforat ense latus,