Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quique per autumnum percussis frigore primo
- est color in follis, quae nova laesit hiems,
- is mea membra tenet, nec viribus adlevor ullis,
- et numquam queruli causa doloris abest.
- nec melius valeo, quam corpore, mente, sed aegra est
- utraque pars aeque binaque damna fero.
- haeret et ante oculos veluti spectabile corpus
- astat fortunae forma legenda meae:
- cumque locum moresque hominum cultusque sonumque
- cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit,
- tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira,
- quod non offensas vindicet ense suas.
- at, quoniam semel est odio civiliter usus,
- mutato levior sit fuga nostra loco.
- Hic quoque sunt igitur Graiae—quis crederet?—urbes
- inter inhumanae nomina barbariae;
- huc quoque Mileto missi venere coloni,
- inque Getis Graias constituere domos.
- sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe,
- constat ab Absyrti caede fuisse loco.