Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. atque ita divellit divulsaque membra per agros
  2. dissipat in multis invenienda locis,
  3. neu pater ignoret, scopulo proponit in alto
  4. pallentesque manus sanguineumque caput.
  5. ut genitor luctuque novo tardetur et, artus
  6. dum legit extinctos, triste moretur [*](retardet) iter.
  7. inde Tomis [*](tomus (thomus) rel tomos) dictus locus hic, quia fertur in illo
  8. membra soror fratris consecuisse sui.
  1. Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti,
  2. et superest sine me nomen in urbe meum,
  3. suppositum stellis numquam tangentibus aequor
  4. me sciat In media vivere barbaria.
  5. Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque.
  6. quam non ingenio nomina digna meo!
  7. dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro :
  8. ille suis liquidus [*](liquidis) bella repellit aquis,
  9. at cum tristis hiems squalentia protulit ora,
  10. terraque marmoreo est candida facta gelu,
  11. dum prohibet [*](patet et: prohibet Owen) Boreas et nix habitare sub Arcto,
  12. tum patet has gentes axe tremente premi.