Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. forsitan exemplo, quia me laesere libelli,
  2. tu quoque sis poenae fata [*](facta: fata σ ) secuta meae.
  3. pone, Perilla, metum; tantummodo femina nulla
  4. neve vir a scriptis discat amare tuis.
  5. ergo desidiae remove, doctissima, causas,
  6. inque bonas artes et tua sacra redi.
  7. ista decens facies longis vitiabitur annis,
  8. rugaque in antiqua fronte senilis erit,
  9. inicietque manum formae damnosa senectus,
  10. quae strepitum [*](strepitus: strepitum σ ) passu non faciente venit;
  11. cumque aliquis dicet fuit haec formosa dolebis,
  12. et speculum mendax esse querere tuum.
  13. sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis:
  14. finge sed inmensis censibus esse pares,