Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nempe dat id [*](et: id σ ) quodcumque libet fortuna rapitque,
  2. Irus et est subito, qui modo Croesus erat.
  3. singula ne referam, nil non mortale tenemus
  4. pectoris exceptis ingentique bonis.
  5. en ego, cum caream patria vobisque domoque,
  6. raptaque sint, adimi quae potuere mihi,
  7. ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:
  8. Caesar in hoc potuit iuris habere nihil,
  9. quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense,
  10. me tamen extincto fama superstes erit,
  11. dumque suis victrix omnem de montibus orbem
  12. prospiciet domitum Martia Roma, legar.
  13. tu quoque, quam studii maneat felicior usus,
  14. effuge venturos, qua potes, usque rogos!’