Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo
- praemia peccato nulla petita mihi,
- stultitiamque meum crimen debere vocari,
- nomina si facto reddere vera velis,
- quae si non ita sunt, alium, quo longius absim,
- quaere; suburbana est hic mihi terra locus.
- VADE salutatum, subito perarata, Perillam,
- littera, sermonis fida ministra mei.
- aut illam invenies dulci cum matre sedentem,
- aut inter libros Pieridasque suas.
- quidquid aget, cum te scient venisse, relinquet,
- nec mora, quid venias quidve, requiret, agam.
- vivere me dices, sed sic, ut vivere nolim,
- nec mala tam longa nostra levata mora
- et tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti.
- aptaque in alternos cogere verba pedes.
- tu quoque dic ‘ studiis communibus ecquid inhaeres,
- doctaque non patrio carmina more canis?
- nam tibi cum fatis mores natura pudicos
- et raras dotes ingeniumque dedit.