Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas,
  2. ne male fecundae vena periret aquae;
  3. primus id aspexi teneris in virginis annis,
  4. utque pater natae duxque comesque fui.
  5. ergo si remanent ignes tibi pectoris idem,
  6. sola tuum vates Lesbia vincet opus.
  7. sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet,
  8. postque meos casus sit tibi pectus iners,
  9. dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam;
  10. saepe tui iudex, saepe magister eram:
  11. aut ego praebebam factis modo versibus aures,
  12. aut, ubi cessares, causa ruboris eram.
  13. forsitan exemplo, quia me laesere libelli,
  14. tu quoque sis poenae fata [*](facta: fata σ ) secuta meae.
  15. pone, Perilla, metum; tantummodo femina nulla
  16. neve vir a scriptis discat amare tuis.
  17. ergo desidiae remove, doctissima, causas,
  18. inque bonas artes et tua sacra redi.
  19. ista decens facies longis vitiabitur annis,
  20. rugaque in antiqua fronte senilis erit,