Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non equidem totam possum defendere culpam,
  2. sed partem nostri criminis error habet,
  3. spes igitur superest facturum ut molliat ipse
  4. mutati poenam condicione loci.
  5. hos [*](hoc corr. Riese) utinam nitidi Solis praenuntius ortus
  6. afferat admisso Lucifer albus equo!
  1. Foedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae,
  2. nec, si forte velis, dissimulare potes,
  3. donec enim licuit, nec te mihi carior alter,
  4. nec tibi me tota iunctior urbe fuit,
  5. isque erat usque adeo populo testatus, ut esset
  6. paene magis quam tu quamque ego notus, amor ;
  7. quique est in caris animi tibi candor amicis—
  8. cognita sunt ipsi, quem colis, ista [*](cognitus est ipsi iste) viro.