Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nil ita celabas, ut non ego conscius essem,
  2. pectoribusque dabas multa tegenda meis:
  3. cuique ego narrabam secreti quicquid habebam,
  4. excepto quod me perdidit, unus eras.
  5. id quoque si scisses, salvo fruerere sodali,
  6. consilioque forem sospes, amice, tuo.
  7. sed mea me in poenam nimirum fata trahebant :
  8. omne bonae claudunt [*](claudent σ ) utilitatis iter.
  9. sive malum potui tamen hoc vitare cavendo,
  10. seu ratio fatum vincere nulla valet,
  11. tu tamen, o nobis usu iunctissime longo,
  12. pars desiderii maxima paene mei,
  13. sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires,
  14. illas pro nobis experiare, rogo,