Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. maius apud Troiam forti quid habemus Achille ?
  2. Dardanii lacrimas non tulit ille senis,
  3. quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus
  4. Dareique docent funeris exequiae.
  5. neve hominum referam flexas ad mitius iras,
  6. Iunonis gener est qui prius hostis erat.
  7. denique non possum nullam sperare salutem,
  8. cum poenae non sit causa cruenta meae.
  9. non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum
  10. Caesareum caput est, quod caput orbis erat;
  11. non aliquid dixive, elatave [*](dixi velataque (vel violataque vel violentaque) corr.) lingua loquendo est,
  12. lapsaque sunt nimio verba profana mero:
  13. inscia quod crimen viderunt lumina, plector,
  14. peccatumque oculos est habuisse meum.