Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,
  2. inque suburbano condita pone solo;
  3. quosque legat versus oculo properante viator,
  4. grandibus in tituli marmore caede notis:
  5. HIC . EGO . QVI. IACEO. TENERORVM. LVSOR. AMORVM.
  6. INGENIO. PERUII. NASO . POETA. MEO
  7. AT. TIBI. QVI. TRANSIS . NE. SIT . GRAVE. QVISQVIS. AMASTI
  8. DICERE. NASONIS . MOLLITER. OSSA . CVBENT
  9. hoc Satis in titulo est. etenim maiora libelli
  10. et diuturna magis Sunt monimenta mihi,
  11. quos ego confido, quamvis nocuere, daturos
  12. nomen et auctori tempora longa suo.
  13. tu tamen extincto feralia munera semper
  14. deque tuis lacrimis umida serta dato.
  15. quamvis in cineres corpus mutaverit ignis,
  16. sentiet officium maesta favilla pium.
  17. scribere plura libet : sed vox mihi fessa loquendo
  18. dictandi vires siccaque lingua negat,
  19. accipe supremo dictum mihi forsitan ore,
  20. quod, tibi qui mittit, non habet ipse, vale.