Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes,
  2. clamabis miseri nomen inane viri?
  3. parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos:
  4. non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.
  5. cum patriam amisi, tunc me periisse putato:
  6. et prior et gravior mors fuit illa mihi.
  7. nunc, si forte potes—sed non potes, optima coniunx—
  8. finitis gaude tot mihi morte malis,
  9. quod potes, extenua forti mala corde ferendo,
  10. ad quae iam pridem non rude pectus habes,
  11. atque utinam pereant animae eum corpore nostrae,
  12. effugiatque avidos pars mihi nulla rogos!
  13. nam si morte carens vacua volat altus in aura
  14. spiritus, et Samii sunt rata dicta senis,
  15. inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,
  16. perque feros manes hospita semper erit.
  17. ossa tamen facito parva referantur in urna :
  18. sic ego non etiam mortuus exul ero.
  19. non vetat hoc quisquam : fratrem Thebana peremptum
  20. supposuit tumulo rege vetante soror,