Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nam si morte carens vacua volat altus in aura
  2. spiritus, et Samii sunt rata dicta senis,
  3. inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,
  4. perque feros manes hospita semper erit.
  5. ossa tamen facito parva referantur in urna :
  6. sic ego non etiam mortuus exul ero.
  7. non vetat hoc quisquam : fratrem Thebana peremptum
  8. supposuit tumulo rege vetante soror,
  9. atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,
  10. inque suburbano condita pone solo;
  11. quosque legat versus oculo properante viator,
  12. grandibus in tituli marmore caede notis:
  13. HIC . EGO . QVI. IACEO. TENERORVM. LVSOR. AMORVM.
  14. INGENIO. PERUII. NASO . POETA. MEO
  15. AT. TIBI. QVI. TRANSIS . NE. SIT . GRAVE. QVISQVIS. AMASTI
  16. DICERE. NASONIS . MOLLITER. OSSA . CVBENT
  17. hoc Satis in titulo est. etenim maiora libelli
  18. et diuturna magis Sunt monimenta mihi,
  19. quos ego confido, quamvis nocuere, daturos
  20. nomen et auctori tempora longa suo.