Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. funeris ara mihi, ferali cincta cupressu, [*](cupresso)
  2. convenit et structis flamma parata rogis.
  3. nec dare tura libet nil exorantia divos,
  4. in tantis subeunt nec bona verba malis.
  5. si tamen est aliquid nobis hac luce petendum,
  6. in loca ne redeas amplius ista, precor,
  7. dum me terrarum pars paene novissima. Pontus,
  8. Euxinus falso nomine dictus, habet.
  1. Cultor et antistes doctorum sancte virorum,
  2. quid facis, ingenio semper amice meo?
  3. ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas,
  4. nunc quoque, ne videar totus abesse, caves?
  5. suscipis [*](conficis: suscipis σ ) exceptis ecquid mea carmina solis
  6. Artibus, artifici quae nocuere suo?
  7. immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum,
  8. quaque potes, retine corpus in urbe meum.
  9. est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis,
  10. qui domini poenam non meruere sui.
  11. saepe per externas [*](extremas ) profugus pater exulat oras,
  12. urbe tamen natis exulis esse licet.