Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Ecce supervacuus—quid enim fuit utile gigni?—
  2. ad sua Natalis tempora noster adest,
  3. dure, quid ad miseros veniebas exulis annos?
  4. debueras illis inposuisse modum.
  5. si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset,
  6. non ultra patriam me sequerere meam,
  7. quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,
  8. illo temptasses ultimus esse mihi,
  9. inque relinquendo, quod idem fecere sodales,
  10. tu quoque dixisses tristis in urbe vale.
  11. quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris ira
  12. extremam gelidi misit in orbis humum?
  13. scilicet expectas soliti tibi moris honorem,
  14. pendeat ex umeris vestis ut alba meis,
  15. fumida cingatur florentibus ara coronis,
  16. micaque sollemni turis in igne sonet,
  17. libaque dem proprie genitale notantia tempus,
  18. concipiamque bonas ore favente preces.
  19. non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis,
  20. adventu possim laetus ut esse tuo.