Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ille quidem mirum ni de regione propinqua
  2. non nisi vicinas tutus ararit [*](arabit vel araret corr. Heinsius) aquas.
  3. rarus ab Italia tantum mare navita transit,
  4. litora rarus in haec portubus orba venit,
  5. sive tamen Graeca scierit, sive ille Latina
  6. voce loqui—certe gratior huius erit;
  7. fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis
  8. huc aliquem certo vela dedisse Noto—
  9. quisquis is est, memori rumorem voce referre
  10. et fieri famae parsque gradusque potest.
  11. is, precor, auditos possit narrare triumphos
  12. Caesaris et Latio reddita vota Iovi,
  13. teque, rebellatrix, tandem, Germania, magni
  14. triste caput pedibus supposuisse ducis.
  15. haec mihi qui referet, quae non vidisse dolebo,
  16. ille meae domui protinus hospes erit.
  17. ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est?
  18. iamque suum mihi dat pro Lare poena locum?
  19. di facite ut Caesar non hic penetrale domumque,
  20. hospitium poenae sed velit esse meae.