Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. de comite Argolici [*](argolico corr. Heinsius) postquam cognovit Orestis,
  2. narratur Pyladen ipse probasse Thoas.
  3. quae fuit Actoridae cum magno semper Achille,
  4. laudari solita est Hectoris ore fides.
  5. quod pius ad Manes Theseus comes iret amico,
  6. Tartareum dicunt indoluisse deum.
  7. Euryali Nisique fide tibi, fume, relata
  8. credibile est lacrimis inmaduisse genas
  9. est etiam miseris pietas, et in hoste probatur,
  10. ei mihi, quam paucos haec mea dicta movent!
  11. is status, haec rerum nunc est fortuna mearum,
  12. debeat ut lacrimis nullus adesse modus,
  13. at mea sunt, proprio quamvis maestissima casu,
  14. pectora processu facta serena tuo.
  15. hoc eventurum iam tum, carissime, vidi,
  16. ferret adhuc istam [*](ista) cum minus aura ratem,
  17. sive aliquod morum seu vitae labe carentis
  18. est pretium, nemo pluris emendus erat:
  19. sive per ingenuas aliquis caput extulit artes—
  20. quaelibet eloquio fit bona causa tuo.