Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. aspicis, ut veniant ad candida tecta columbae,
  2. accipiat nullas sordida turris aves.
  3. horrea formicae tendunt ad inania numquam:
  4. nullus ad amissas ibit amicus opes.
  5. utque comes radios per solis euntibus umbra est,
  6. cum latet hic pressus nubibus, illa fugit,
  7. mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus:
  8. quae simul inducta nocte teguntur, abit.
  9. haec precor ut semper possint tibi falsa videri;
  10. sunt tamen eventu vera fatenda meo.
  11. dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat
  12. nota quidem, sed non ambitiosa domus,
  13. at simul impulsa est, omnes timuere ruinam,
  14. cautaque communi terga dedere fugae.
  15. saeva neque admiror metuunt si fulmina, quorum
  16. ignibus adflari proxima quaeque solent,
  17. sed tamen in duris remanentem rebus amicum
  18. quamlibet [*](qualibet vel quolibet corr. σ ) inviso Caesar in hoste probat,
  19. nec solet irasci—neque enim moderatior alter—
  20. cum quis in adversis, siquid amavit, amat.