Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. his ego commotus dixi tibi protinus ipsi
  2. scaena manet dotes grandis, amice, tuas.
  3. haec mihi non ovium fibrae tonitrusve sinistri,
  4. linguave servatae pennave dixit avis:
  5. augurium ratio est et coniectura futuri:
  6. hac divinavi notitiamque tuli.
  7. quae quoniam vera est, tota tibi mente mihique
  8. gratulor, ingenium non latuisse tuum.
  9. at nostrum tenebris utinam latuisset in imis!
  10. expediit studio lumen abesse meo.
  11. utque tibi prosunt artes, facunde, severae,
  12. dissimiles illis sic nocuere mihi.
  13. vita tamen tibi nota mea est. scis artibus illis
  14. auctoris mores abstinuisse sui .
  15. scis vetus hoc iuveni lusum mihi carmen, et istos
  16. ut non laudandos, sic tamen esse iocos.
  17. ergo ut defendi nullo mea posse colore,
  18. sic excusari crimina posse puto.
  19. qua potes, excusa, nec amici desere causam:
  20. qua bene coepisti, sic bene semper eas.