Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. In caput alta suum labentur ab aequore retro
  2. flumina, conversis Solque recurret equis:
  3. terra feret stellas, caelum findetur aratro,
  4. unda dabit flammas, et dabit ignis aquas,
  5. omnia naturae praepostera legibus ibunt,
  6. parsque suum mundi nulla tenebit iter,
  7. omnia iam fient, fieri quae posse negabam, [*](negabat (negabant σ ) vel negabit)
  8. et nihil est, de quo non sit habenda fides.
  9. haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo,
  10. laturum misero quem mihi rebar opem.
  11. tantane te, fallax, cepere oblivia nostri,
  12. afflictumque fuit tantus adire timor,
  13. ut neque respiceres nec solarere iacentem,
  14. dure, nec exequias prosequerere meas?
  15. illud amicitiae sanctum et venerabile nomen
  16. re tibi pro vili sub pedibusque iacet?
  17. quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem
  18. visere et adloquiis [*](alloquii sui (tui) corr. Ehwald) parte levare tuis,
  19. inque meos si non lacrimam demittere casus,
  20. pauca tamen ficto verba dolore pati,[*](loqui)