Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus,
  2. vel quod adhuc crescens et rude carmen erat.
  3. quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant—
  4. pluribus exemplis scripta fuisse reor—
  5. nunc precor ut vivant et non ignava legentem
  6. otia delectent admoneantque mei.
  7. nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo,
  8. nesciet his summam siquis abesse manum,
  9. ablatum mediis opus est incudibus illud,
  10. defuit et scriptis ultima lima meis.
  11. et veniam pro laude peto, laudatus abunde,
  12. non fastiditus si tibi, lector, ero.
  13. hos quoque sex versus, in prima [*](prima primi Heinsius) fronte libelli
  14. si praeponendos esse putabis, habe.’
  15. orba parente suo quicumque volumina tangis,
  16. his saltem vestra detur in urbe locus.
  17. quoque magis faveas, haec non sunt edita ab ipso,
  18. sed quasi de domini funere rapta sui.
  19. quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit,
  20. emendaturus, si licuisset, eram.