Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vix duo tresve mihi de tot superestis amici :
  2. cetera Fortunae, non mea turba fuit.
  3. quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis,
  4. et date naufragio litora tuta meo,
  5. neve metu falso nimium trepidate, timentes,
  6. hac offendatur ne pietate deus!
  7. saepe fidem adversis etiam laudavit in armis,
  8. inque suis amat hanc Caesar, in hoste probat,
  9. causa mea est melior, qui non contraria fovi
  10. arma, sed hanc merui simplicitate fugam.
  11. invigiles igitur nostris pro casibus, oro,
  12. deminui siqua [*](q nunc L) numinis ira potest.
  13. scire meos casus siquis desiderat omnes,
  14. plus, quam quod fieri res sinit, ille petit.
  15. tot mala sum passus, quot in aethere sidera lucent
  16. parvaque quot siccus corpora pulvis habet;
  17. multaque credibili tulimus maiora ratamque,
  18. quamvis acciderint, non habitura fidem.
  19. pars etiam quaedam mecum moriatur oportet,
  20. meque velim possit dissimulante tegi.