Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quam subeant animo meritorum oblivia nostro,
  2. et longa pietas excidat ista die.
  3. di tibi sint faciles, tibi di [*](et opis vel sisui: tibi di Ehwald) nullius egentem
  4. fortunam praestant dissimilemque meae.
  5. si tamen haec navis vento ferretur amico,
  6. ignoraretur forsitan ista fides.
  7. Thesea Pirithous non tam sensisset amicum,
  8. si non infernas vivus adisset aquas,
  9. ut foret exemplum veri Phoceus amoris,
  10. fecerunt furiae, tristis Oresta, tuae.
  11. si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostes,
  12. Hyrtacidae Nisi gloria nulla foret.
  13. scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum,
  14. tempore sic duro est inspicienda fides,
  15. dum iuvat et vultu ridet Fortuna sereno,
  16. indelibatas cuncta sequuntur opes:
  17. at simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli,
  18. agminibus comitum qui modo cinctus erat.
  19. atque haec, exemplis quondam collecta priorum,
  20. nunc mihi sunt propriis cognita vera malis,