Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. si vox infragilis, pectus mihi firmius aere, [*](heret vel esset corr. σ )
  2. pluraque cum linguis pluribus ora forent,
  3. non tamen idcirco complecterer omnia verbis,
  4. materia vires exsuperante meas.
  5. pro duce Neritio docti mala nostra poetae
  6. scribite . Neritio nam mala plura tuli.
  7. ille brevi spatio multis erravit in annis
  8. inter Dulichias Iliacasque domos:
  9. nos freta sideribus totis distantia mensos
  10. sors tulit [*](sors tulit σ detulit) in Geticos Sarmaticosque sinus,
  11. ille habuit fidamque manum sociosque fideles:
  12. me profugum comites deseruere mei.
  13. ille suam laetus patriam victorque petebat:
  14. a patria fugi victus et exul ego.
  15. nec mihi Dulichium domus est Ithaceve Samosve,
  16. poena quibus non est grandis abesse locis,
  17. sed quae de septem totum circumspicit orbem
  18. montibus, imperii Roma deumque locus,
  19. illi corpus erat durum patiensque laborum:
  20. invalidae vires ingenuaeque mihi.