Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non apter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus
  2. vivit et est vitae nescius ipse suae.
  3. ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit,
  4. et tandem sensus convaluere mei,
  5. adloquor extremum maestos abiturus amicos,
  6. qui modo de multis unus et alter erant,
  7. uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,
  8. imbre per indignas usque cadente genas,
  9. nata procul Libycis aberat diversa sub oris,
  10. nec poterat fati certior esse mei.
  11. quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant,
  12. formaque non taciti funeris intus erat.
  13. femina virque meo, pueri quoque funere maerent,
  14. inque domo lacrimas angulus omnis habet.
  15. si licet exemplis in parvis [*](parvo) grandibus uti,
  16. haec facies Troiae, cum caperetur, erat.
  17. iamque quiescebant voces hominumque canumque,
  18. Lunaque nocturnos alta regebat equos.
  19. hanc ego suspiciens et ad hanc [*](ab hac) Capitolia cernens,
  20. quae nostro frustra iuncta fuere Lari,