Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod licet et minimis, domui si favimus illi,
  2. si satis Augusti publica iussa mihi,
  3. hoc duce si dixi felicia saecula, proque
  4. Caesare tura piis Caesaribusque dedi,—
  5. si fuit hic animus nobis, ita parcite divi!
  6. si minus, alta cadens obruat unda caput!
  7. fallor, an incipiunt gravidae vanescere nubes,
  8. victaque mutati frangitur unda maris?
  9. non casu, vos sed sub condicione vocati,
  10. fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.’
  1. Cum subit illius tristissima noctis imago,
  2. qua mihi supremum tempus in urbe fuit,
  3. cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
  4. labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
  5. iam prope lux aderat, qua [*](qua cum) me discedere Caesar
  6. finibus extremae iusserat Ausoniae,
  7. nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi:
  8. torpuerant longa pectora nostra mora.
  9. non mihi servorum, comites non cura legendi,
  10. non aptae profugo vestis opisve fuit.