Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ferte—quid hic facio?—rapidi mea corpora [*](carbasa: corpora σ ) venti!
  2. Ausonios fines cur mea vela volunt?
  3. noluit hoc Caesar, quid, quem fugat ille, tenetis?
  4. aspiciat vultus Pontica terra meos.
  5. et iubet et merui; nec, quae damnaverit ille,
  6. crimina defendi fasque piumque puto.
  7. si tamen acta deos numquam mortalia fallunt,
  8. a culpa facinus scitis abesse mea.
  9. immo ita si scitis, si me meus abstulit error,
  10. stultaque mens nobis, non scelerata fuit,
  11. quod licet et minimis, domui si favimus illi,
  12. si satis Augusti publica iussa mihi,
  13. hoc duce si dixi felicia saecula, proque
  14. Caesare tura piis Caesaribusque dedi,—
  15. si fuit hic animus nobis, ita parcite divi!
  16. si minus, alta cadens obruat unda caput!
  17. fallor, an incipiunt gravidae vanescere nubes,
  18. victaque mutati frangitur unda maris?
  19. non casu, vos sed sub condicione vocati,
  20. fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.’