Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod faciles [*](facile est: faciles Heinsius) opto ventos,—quis credere posset [*](possit)?—
  2. Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt,
  3. obligor, ut tangam laevi fera litora Ponti;
  4. quodque sit a patria tam [*](iam corr. σ ) fuga tarda, queror.
  5. nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas,
  6. exilem facio per mea vota viam.
  7. seu me diligitis, tantos conpescite fluctus,
  8. pronaque sint nostrae numina vestra rati;
  9. seu magis odistis, iussae Ine advertite terrae:
  10. supplicii pars est in regione mei. [*](mori: mei σ )
  11. ferte—quid hic facio?—rapidi mea corpora [*](carbasa: corpora σ ) venti!
  12. Ausonios fines cur mea vela volunt?
  13. noluit hoc Caesar, quid, quem fugat ille, tenetis?
  14. aspiciat vultus Pontica terra meos.
  15. et iubet et merui; nec, quae damnaverit ille,
  16. crimina defendi fasque piumque puto.
  17. si tamen acta deos numquam mortalia fallunt,
  18. a culpa facinus scitis abesse mea.
  19. immo ita si scitis, si me meus abstulit error,
  20. stultaque mens nobis, non scelerata fuit,