Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet,
  2. sit mea lenito Caesare poena levis.
  3. nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur,
  4. placatos miseris qui volet esse deos,
  5. quaeque volet, rata sint, ablataque principis ira
  6. sedibus in patriis det mihi posse mori.
  7. ut peragas mandata, liber, culpabere forsan
  8. ingeniique minor laude ferere mei.
  9. iudicis officium est ut res, ita tempora rerum
  10. quaerere, quaesito tempore tutus eris.
  11. carmina proveniunt animo deducta sereno;
  12. nubila sunt subitis tempora nostra malis,
  13. carmina secessum scribentis et otia quaerunt;
  14. me mare, me venti, me fera iactat hiems.
  15. carminibus metus omnis obest [*](abest corr. Francius); perditus ensem
  16. haesurum iugulo iam puto iamque meo.
  17. haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus,
  18. scriptaque cum venia qualiacumque leget.
  19. da mihi Maeoniden et tot circumice [*](circumice Heinsius: circumspice) casus,
  20. ingenium tantis excidet omne malis.