Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. denique securus famae, liber, ire memento,
  2. nec tibi sit lecto displicuisse pudor.
  3. non ita se nobis praebet Fortuna secundam,
  4. ut tibi sit ratio laudis habenda tuae.
  5. donec eram sospes, tituli tangebar amore,
  6. quaerendique mihi nominis ardor erat.
  7. carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi,
  8. sit satis; ingenio sic fuga parta meo.
  9. tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam,
  10. di facerent, possem nunc meus esse liber!
  11. nec te, quod venias magnam peregrinus in urbem,
  12. ignotum populo posse venire puta.
  13. ut titulo careas, ipso noscere colore
  14. dissimulare velis, te liquet esse meum,
  15. clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant;
  16. non sunt ut quondam plena favoris erant.
  17. siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum
  18. non putet, e gremio reiciatque suo,
  19. inspice dic ‘ titulum, non sum praeceptor amoris;
  20. quas meruit, poenas iam dedit illud opus.