Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cetera turba palam titulos ostendet apertos,
  2. et sua detecta nomina fronte geret;
  3. tres procul obscura latitantes parte videbis,—
  4. sic quoque,[*](hi qui vel hi quoque: sic quoque Bentley) quod nemo nescit, amare docent.
  5. hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis,
  6. Oedipodas facito Telegonosque voces.
  7. deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis,
  8. ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames.
  9. sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
  10. nuper ab exequiis carmina rapta meis.
  11. his mando dicas, inter mutata referri
  12. fortunae vultum corpora posse meae.
  13. namque ea dissimilis subito est effecta priori,
  14. flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit.
  15. plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam,
  16. sed vereor tardae causa fuisse morae [*](viae);
  17. et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres,
  18. sarcina laturo magna futurus eras.
  19. longa via est, propera! nobis habitabitur orbis
  20. ultimus, a terra terra remota mea.’