Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Di maris et caeli—quid enim nisi vota supersunt?—
  2. solvere quassatae parcite membra ratis,
  3. neve, precor, magni subscribite Caesaris irae!
  4. saepe premente deo fert deus alter opem.
  5. Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo;
  6. aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.
  7. oderat Aenean propior Saturnia Turno;
  8. ille tamen Veneris numine tutus erat.
  9. saepe ferox cautum petiit Neptunus Ulixen;
  10. eripuit patruo saepe Minerva suo.
  11. et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,
  12. quis vetat irato numen adesse deo?
  13. verba miser frustra non proficientia perdo.
  14. ipsa graves spargunt ora loquentis aquae,
  15. terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque
  16. ad quos mittuntur, non sinit ire deos.
  17. ergo idem venti, ne causa laedar in una,
  18. velaque nescio quo votaque nostra ferunt,
  19. me miserum, quanti montes volvuntur aquarum!
  20. iam iam tacturos sidera summa putes,