Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. atque ita longa via est, nec tempora longa supersunt,
  2. dixit et hospitibus ianua nostra patet.
  3. addidit et voltum verbis iterumque rogavit:
  4. parent promissis dissimulantque deos.
  5. tecta senis subeunt nigro deformia fumo;
  6. ignis in hesterno stipite parvus erat.
  7. ipse genu nixus flammas exsuscitat aura
  8. et promit quassas comminuitque faces,
  9. stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat,
  10. et spumat testu pressus uterque suo.
  11. dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra:
  12. accipit aequoreus pocula prima deus.
  13. quae simul exhausit, da nunc bibat ordine dixit
  14. Iuppiter. audito palluit ille Iove.
  15. ut rediit animus, cultorem pauperis agri
  16. immolat et magno torret in igne bovem;
  17. quaeque puer quondam primis diffuderat annis,
  18. promit fumoso condita vina cado.
  19. nec mora, flumineam Iino celantibus ulvam,
  20. sic quoque non altis, incubuere toris.