Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. aspera mutata est in lenem tempore longo
  2. littera, quae toto nomine prima fuit;
  3. mox etiam lemures animas dixere silentum:
  4. hic sensus verbi, vis ea vocis erat.
  5. fana tamen veteres illis clausere diebus,
  6. ut nunc ferali tempore operta vides,
  7. nec viduae taedis eadem nec virginis apta
  8. tempora: quae nupsit, non diuturna fuit.
  9. hac quoque de causa, si te proverbia tangunt,
  10. mense malum Maio nubere volgus ait.
  11. sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa
  12. inter se nulla continuata die. [*](10. BC 11. C LEM . N)
  13. Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres,
  14. falsus eris. signi causa canenda mihi.
  15. Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater
  16. carpebant socias Mercuriusque vias.
  17. tempus erat, quo versa iugo referuntur aratra,
  18. et pronus saturae lac bibit agnus ovis.
  19. forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli,
  20. hos videt, exiguam stabat ut ante casam;