Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo:
  2. terra rubens crater, pocula fagus erant,
  3. verba fuere Iovis: ‘siquid fert impetus, opta:
  4. omne feres.’ placidi verba fuere senis:
  5. ‘cara fuit coniunx, primae mihi flore iuventae
  6. cognita, nunc ubi sit, quaeritis? urna tegit,
  7. huic ego iuratus, vobis in verba vocatis,
  8. coniugio dixi sola fruere meo.
  9. et dixi et servo, sed enim diversa voluntas
  10. est mihi; nec coniunx, sed pater esse volo.’
  11. annuerant omnes: omnes ad terga iuvenci
  12. constiterant — pudor est ulteriora loqui —
  13. tum superiniecta texere madentia terra;
  14. iamque decem menses, et puer ortus erat.
  15. hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona:
  16. perdidit antiquum littera prima sonum,
  17. creverat immensum; comitem sibi Delia sumpsit,
  18. ille deae custos, ille satelles erat.
  19. verba movent iram non circumspecta deorum:
  20. quam nequeam dixit vincere, nulla fera est.